monumenta.ch > Hieronymus > 2
Hieronymus, in Iona, I <<<     >>> III

Caput II SHOW APPARATUS

1 Et praeparavit Dominus piscem grandem: ut deglutiret Ionam. LXX: Et praecepit Dominus ceto magno, et devoravit Ionam. Morti et inferno praecepit Dominus, ut prophetam suscipiat. Quae avidis faucibus praedam putans, quantum in devoratione laetata est, tantum luxit in vomitu. Tuncque completum est illud quod legitur in Osee: Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne (Osee XIII, 14). In Hebraico autem piscem grandem legimus, pro quo LXX interpretes, et Dominus in Evangelio cetum vocant, rem ipsam brevius explicantes. In Hebraico enim dicitur DAG GADOL, quod interpretatur, piscis grandis: haud dubium quin cetum significet.
2 Et animadvertendum, quod ubi putabatur interitus, ibi custodia sit. Porro quod ait, praeparavit, vel ab initio cum conderet, de quo et in psalmo scribitur: Draco iste quem formasti ad illudendum ei : vel certe iuxta navem fecit venire, ut praecipitem Ionam in suos reciperet sinus, et pro morte praeberet habitaculum: ut qui in navi iratum senserat Deum, propitium in morte sentiret.
3 Et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. LXX: Et erat Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus. Huius loci mysterium in Evangelio Dominus exponit, et superfluum est, vel id ipsum, vel aliud dicere, quam exposuit ipse, qui passus est. Hoc solum quaerimus, quomodo tres dies, et tres noctes fuerit in corde terrae. Quidam παρασκευὴν, quando sole fugiente ab hora sexta usque ad horam nonam, nox successit diei, in duos dies et noctes dividunt, et apponentes sabbatum, tres dies et tres noctes aestimant supputandas: nos vero συνεκδοχικῶς totum intelligamus a parte: ut ex eo quod εἰν παρασκευῇ mortuus est, unam diem supputemus et noctem, et sabbati alteram: tertiam vero noctem, quae diei Dominicae mancipatur, referamus ad exordium diei alterius: nam et in Genesi nox non praecedentis diei est, sed sequentis, id est, principium futuri, non finis praeteriti.
4 Hoc ut intelligi possit, dicam simplicius. Finge aliquem hora nona egressum esse de mansione, et alterius diei hora tertia ad mansionem alteram pervenisse: si dixero bidui eum fecisse iter, non statim reprehendar mendacii, quia ille qui ambulavit, non omnes horas utriusque diei, sed quamdam partem itinere consumpserit. Certe mihi haec videtur interpretatio.
5 Si quis autem istam non receperit, et meliori sensu potest loci huius exponere sacramentum, illius magis sequenda est sententia.
6 Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de utero piscis: et dixit: LXX similiter, tantum ordine commutato. Si Ionas refertur ad Dominum, et ex eo quod tribus diebus ac noctibus in utero ceti fuit, passionem indicat Salvatoris, debet et oratio illius typus esse orationis Dominicae.
7 Nec ignoro, quosdam fore, quibus incredibile videatur, tribus diebus ac noctibus in utero ceti, in quo naufragia dirigebantur, hominem potuisse servari, qui utique aut fideles erunt, aut infideles: si fideles, multo maiora credere cogentur: Quomodo tres pueri missi in caminum aestuantis incendii, intantum illaesi fuerint, ut ne vestimenta quidem eorum odor ignis attigerit : Quomodo recesserit mare, et ad instar murorum hinc inde rigidum steterit, ut praeberet viam populo transeunti : Quomodo humana ratione, aucta fame, leonum rabies praedam suam timens aspexerit, nec tetigerit: et multa huiuscemodi.
8 Sin autem infideles erunt, legant quindecim libros Nasonis Metamorphoseos, et omnem Graecam, Latinamque historiam, ibique cernent vel Daphnen in laurum, vel Phaetontis sorores in populos arbores fuisse conversas: quomodo Iupiter eorum sublimissimus deus, sit mutatus in cygnum, in auro fluxerit, in tauro rapuerit, et caetera, in quibus ipsa turpitudo fabularum, divinitatis denegat sanctitatem.
9 Illis credunt, et dicunt Deo cuncta possibilia: et cum turpibus credant, potentiaque Dei universa defendant, eamdem virtutem non tribuunt et honestis. Quod autem scriptum est: Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de utero piscis, et dixit, intelligimus eum postquam in utero ceti sospitem esse se senserit, non desperasse de Domini misericordia, et totum ad obsecrationem esse conversum.
10 Deus enim qui dixerat de iusto: Cum ipso sum in tribulatione. Et: Cum invocaverit me, dicam: adsum, affuit ei, et dicere potest qui exauditus est: In tribulatione dilatasti mihi.
11 Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me, de ventre inferni clamavi, et exaudisti vocem meam. Septuaginta similiter, hoc tantummodo commutato: de ventre inferi clamoris mei audisti vocem meam. Non dixit, clamo, sed clamavi: nec de futuro precatur, sed de praeterito gratias agit: indicans nobis quod ex eo tempore quo praecipitatus in mare vidisset cetum, et tantam corporis molem, et immanes rictus aperto se ore sorbere, Domini recordatus sit, et clamaverit, vel aquis cedentibus, et clamore inveniente locum, vel toto cordis affectu, secundum illud quod Apostolus dicit: Clamantes in cordibus vestris, abba, pater. Et clamaverit ei qui solus novit corda hominum, et loquitur ad Moysen: Quid clamas ad me? Cum utique nihil ante hanc vocem clamasse Moysen Scriptura commemoret.
12 Hoc est illud quod in primo graduum psalmo legimus: Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Ventrem autem inferi, alvum ceti intelligamus, quae tantae fuit magnitudinis, ut instar obtineret inferni. Sed melius ad personam Christi referri potest, qui sub nomine David cantat in psalmo: Non derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Qui fuit in inferno vivens, inter mortuos liber.
13 Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me. LXX: Proiecisti me in profundum cordis maris, et flumina me circumdederunt. Quantum ad personam Ionae non est difficilis interpretatio: quod ceti clausus alvo in profundissimo et in medio maris fuerit, fluminibusque vallatus sit.
14 Quantum ad Dominum Salvatorem sexagesimi octavi psalmi sumamus exemplum in quo loquitur: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia: Veni in profundum maris, et tempestas demersit me; de quo et in alio psalmo dicitur: Tu autem abiecisti et despexisti, distulisti Christum tuum: subvertisti testamentum servi tui, contaminasti in terra sanctuarium eius, destruxisti omnes macerias eius, et reliqua. Ad comparationem enim coelestis beatitudinis, et eius loci, de quo scriptum est: In pace sancta locus eius, omnis terrena habitatio plena est fluctibus, plena tempestatibus.
15 Porro per cor maris significatur infernus, pro quo in Evangelio legimus: In corde terrae. Quomodo autem cor animalis in medio est, ita et infernus in medio terrae esse perhibetur. Vel certe iuxta ἀναγωγὴν, in corde maris, id est, in mediis tentationibus esse se memorat.
16 Et tamen cum inter amaras aquas fuerit, et tentatus sit iuxta omnia absque peccato, non sensit amaras aquas: sed flumine circumdatus est, de quo et in alio loco legimus: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei : aliis bibentibus salsos fluctus, ego in mediis tentationibus dulcissima fluenta sorbebam. Nec impium tibi esse videatur, si nunc Dominus dicat: Proiecisti me in profundum, qui loquitur in psalmo: Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt: secundum illud quod ex persona Patris in Zacharia ponitur: Percutiam pastorem, et oves dispergentur.
17 Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. LXX: Omnes elevationes tuae et fluctus tui super me transierunt. Quod super Ionam tumentes maris fluctus transierint, et detonuerit saeva tempestas, nulli dubium est. Quaerimus autem quomodo omnes elevationes, et gurgites, et fluctus Dei, super Salvatorem transierint.
18 Tentatio est vita hominum super terram (Iob VII, 1), sive ut in Hebraico habetur, militia, quia hic militamus, ut alibi coronemur. Nullusque est hominum, qui cunctas sustinere queat tentationes, absque eo qui tentatus est in omnibus, iuxta nostram similitudinem, sine peccato. Unde et ad Corinthios dicitur: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana.
19 Fidelis autem Deus qui non dimittet vos tentari supra id, quod potestis; sed faciet cum tentatione et exitum, ut possitis sustinere. Et quoniam omnes persecutiones, et universa quae accidunt, absque Dei non ingruunt voluntate: idcirco Dei gurgites dicuntur et fluctus, qui non oppresserunt Iesum, sed transierunt per eum, minantes tantum naufragium, non inferentes.
20 Universae ergo persecutiones, et turbines, quibus genus vexabatur humanum, et cunctae naviculae frangebantur, super meum detonuere caput. Ego sustinui tempestates, et fregi turbines saevientes, ut caeteri securius navigarent.
21 Et ego dixi, abiectus sum a conspectu oculorum tuorum. LXX: Ego dixi, abiectus sum ab oculis tuis. Antequam clamarem de tribulatione mea, et exaudires me, quia formam servi acceperam, fragilitatem quoque illius imitatus, dixi: Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum. Quando eram tecum, et tuo lumine perfruebar, et in te lumine ego eram lumen, non dicebam, abiectus sum.
22 Postquam autem veni in profundum maris, et hominis carne circumdatus sum, humanos imitor affectus, dico: Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum. Hoc quasi homo locutus sum: caeterum quasi Deus, et his, qui cum essem in forma tua, non sum rapinam arbitratus aequalem me esse tui, volens ad te evehere humanum genus: ut ubi ego sum et tu, ibi sint et omnes, qui in me et te crediderunt, dico:
23 Verumtamen rursum vide templum sanctum tuum LXX: Putasne addam ut videam templum sanctum tuum? Hoc quod in Graeco dicitur ἆρα, et habet vulgata editio, putas, interpretari potest, igitur, ut sit quasi propositionis et assumptionis, confirmationisque ac syllogismi extrema conclusio, non ex ambigentis incerto, sed ex fiducia comprobantis: pro quo nos interpretati sumus: Verumtamen rursum videbo templum sanctum tuum, secundum illud quod ex persona eius in alio psalmo dicitur: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum tabernaculi gloriae tuae. Et Evangelicam lectionem in qua scriptum est: Pater, glorifica me apud te ea gloria, quam habui priusquam mundus fieret. Et respondit de coelo Pater: Et glorificavi, et glorificabo. Vel certe quia legitur: Pater in me, et ego in Patre, sicut templum Patris Filius est, ita templum Filii Pater.
24 Ipse enim dicit: Ego de Patre exivi, et veni. Et: Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Aut unus idemque Salvator quasi homo postulat: quasi Deus pollicetur; et de sua quam semper habuit, possessione securus est. Ex Ionae vero persona, vel optantis, vel confidentis affectu liquido intelligi potest, quod desideraverit in profundo maris positus videre templum Domini, et spiritu prophetali alibi sit, et aliud contempletur.
25 Circumdederunt me aquae usque ad animam meam, abyssus vallavit me. LXX. Circumfusa est mihi aqua usque ad animam meam: abyssus vallavit me novissima. Aquae istae, quae vicinae sunt abyssis, quae in terris volvuntur, et defluunt, quae multum secum limi trahunt, non corpus, sed animam nituntur occidere, amicae quippe sunt corporum, et eius voluptatibus confoventur.
26 Unde secundum illud quod supra diximus, loquitur Dominus in Psalmo: Salvum me fac, Domine, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Et in alio loco: Torrentem pertransiit anima nostra. Et: Ne urgeat super me puteus os suum, neque concludat infernus; non mihi deneget exitum, qui sponte descendi, sponte conscendam, qui voluntarius captivus veni, debeo deliberare captivos, ut impleatur illud: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem : eos enim qui ante captivi fuerant in morte, iste cepit ad vitam.
27 Abyssos autem perniciosas quasdam et pessimas fortitudines accipere debemus, vel tormentis suppliciisque deditas potestates, ad quas et in Evangelio daemones rogant ne ire cogantur. Unde et tenebrae erant super abyssum. Interdum abyssus accipitur et pro sacramentis ac profundissimis sensibus, et iudiciis Dei: Iudicia Domini abyssus multa. Et: Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum.
28 Pelagus operuit caput meum, ad extrema montium descendi, terrae vectes concluserunt me in aeternum. LXX: Intravit caput meum ad scissuras montium: descendi in terram, cuius vectes sunt retinacula sempiterna. Quod Ionae caput pelagus operuerit, et ad montium extrema descenderit, et venerit usque ad profunda terrarum, quibus quasi vectibus et columnis Dei voluntate globus terrae sustentatur, nulli dubium est, de qua et alibi dicitur: Ego confirmavi columnas eius. De Domino autem Salvatore iuxta utramque editionem videtur mihi sic posse intelligi, quod principale et caput eius, id est, anima quam cum corpore pro salute nostra dignanter assumpsit, descenderint in scissuras montium, qui fluctibus operiebantur, qui se a coeli subtraxerant libertate, quos abyssus ambiebat, qui se a Dei sciderant maiestate, et postea etiam ad inferna penetrarit: ad quae loca quasi in extremo limo peccatorum, animae trahebantur, dicente Psalmographo: Intrabunt in inferiora terrae, partes vulpium erunt. Isti sunt vectes terrae, et quasi quaedam serae extremi carceris ac suppliciorum, nolentes ab inferis animas exire captivas.
29 Unde significanter LXX κάτοχοι αἰώνιοι |gr transtulerunt, hoc est, semper tenere cupientes, quos semel invaserant.
30 Sed Dominus noster, de quo sub persona Cyri in Isaia legimus: Fores aeneas conteram, et vectes ferreos confringam, ad montium extrema descendit, et aeternis conclusus est vectibus, ut omnes qui clausi fuerant, liberaret.
31 Et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus. LXX: Et ascendat de corruptione vita mea, Domine Deus meus. Proprie dixit, sublevabis: vel ascendat de corruptione vita mea, quia ad corruptionem, et ad inferna descenderat. Hoc est, quod Apostoli interpretantur in quinto decimo psalmo ex persona Domini prophetatum: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem: quod David scilicet mortuus sit et sepultus: Salvatoris autem caro non viderit corruptionem.
32 Alii vero interpretantur quod ad comparationem coelestis beatitudinis et Verbi Dei, humanum corpus corruptio sit, quod seminatur in corruptione; et in centesimo secundo psalmo ex persona Iusti significetur: Qui sanat omnes infirmitates tuas: qui redemit de interitu vitam tuam. Unde et Apostolus dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et appellatur corpus mortis, vel corpus humilitatis. Hoc illi ad occasionem suae ducunt haereseos: ut sub persona Christi mentiantur antichristum: Ecclesias teneant, ut ventrem pinguissimum nutriant, et carnaliter viventes, contra carnem disputent. Nos autem scimus de incorrupta Virgine corpus assumptum, non corruptionem Christi fuisse, sed templum.
33 Quod si in Apostoli ad Corinthios sententiam trahimur, in qua corpus dicitur spirituale, ne contentiosi videamur, dicemus idipsum quidem corpus, et eamdem carnem resurgere, quae sepulta est, quae in humo condita; sed mutare eam gloriam, non mutare naturam: Oportet enim corruptivum hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quando dicitur, hoc, quodammodo duobus digitulis comprehensum corpus ostenditur: hoc in quo nascimur, hoc in quo morimur, hoc quod timent recipere qui puniendi sunt, hoc quod virginitas exspectat ad praemium, adulterium formidat ad poenam.
34 Super Iona autem ita intelligi potest: Quod qui in ventre ceti iuxta naturam corporum corrumpi debuerat, et in cibos bestiae proficere, ac per venas artusque diffundi, sospes et integer manserit. Porro quod ait: Domine Deus meus, blandientis affectus est, quod communem Deum omnium, beneficii magnitudine suum et quasi proprium senserit Deum.
35 Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum. LXX: Cum deficeret ex me anima mea, Domini recordatus sum. Cum, inquit, nullum aliud sperarem auxilium, recordatio Domini mihi saluti fuit, iuxta illud: Recordatus sum Domini, et laetatus sum. Et in alio loco: Recordatus sum dierum antiquorum, et annos aeternos in mente habui. Ego cum desperarem salutem, et carnis fragilitas in medio ventre ceti nihil me de vita sperare permitteret, quidquid impossibile videbatur, Domini recordatione superatum est.
36 Videbam me clausum in utero ceti, et tota spes mea Dominus erat. Ex quibus discimus iuxta Septuaginta eo tempore quo deficit anima nostra, et a corporis compage divellitur, non nos debere alio cogitationem vertere, nisi ad eum, qui et in corpore et extra corpus noster est Dominus. Super Salvatoris vero persona non est difficilis interpretatio, qui dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem. Et: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Et: In manus tuas commendo spiritum meum : et caetera his similia.
37 Ut veniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum. LXX similiter. Idcirco in tribulatione Domini recordatus sum, ut oratio mea de extremo mari, et scissuris montium conscendat ad coelos, et veniat ad templum sanctum tuum, in quo tu aeterna frueris beatitudine.
38 Et considerandum quod novo genere, oratio fiat pro oratione, et precetur ut oratio illius conscendat ad templum Dei. Petit autem quasi pontifex, ut in corpore suo populus liberetur.
39 Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquent. LXX: Qui custodiunt vana et mendacia, misericordiam suam reliquerunt. Deus natura misericors est, et paratus ut salvet clementia, quos non potest salvare iustitia: nos autem vitio nostro paratam misericordiam, et ultro se offerentem perdimus et relinquimus.
40 Et non dixit, qui faciunt vanitates (Vanitas quippe vanitatum, et omnia vanitas ne damnare videretur universos, et cuncto generi humano misericordiam denegare; sed qui custodiunt vanitates, sive mendacium, qui transierunt in affectum cordis: qui non solum faciunt, sed ita custodiunt vanitates, quasi diligant, et thesaurum invenire se putent.
41 Simulque cerne magnanimitatem prophetae, in profundo maris, in ventre tantae bestiae aeterna nocte coopertus, non cogitat de periculo suo, sed de natura rerum, generali sententia philosophatur. Misericordiam, inquit, suam derelinquent. Licet offensa sit misericordia, quam nos possumus ipsum intelligere Deum (Misericors enim et miserator Dominus, patiens et multae miserationis, tamen eos qui custodiunt vanitates, non relinquit, non detestatur, sed exspectat ut redeant: illi vero stantem misericordiam et ultro se offerentem sponte propria derelinquunt.
42 Potest hoc et ex persona Domini de Iudaeorum perfidia prophetari, qui dum se aestimant praecepta hominum et Pharisaeorum mandata servare, quae vanitas atque mendacium sunt, Deum qui semper eorum misertus fuerat, reliquerunt.
43 Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quaecumque vovi reddam pro salute Domino. LXX: Ego autem cum voce laudis et confessionis immolabo tibi, quaecumque vovi reddam tibi salutare Domino. Qui custodiunt vanitates, suam misericordiam reliquerunt: ego autem qui pro multorum salute devoratus sum, in voce laudis et confessionis immolabo tibi, meipsum offerens: quia Pascha nostrum immolatus est Christus. Et quasi verus pontifex et ovis seipsum pro nobis obtulit.
44 Et confitebor, inquit, tibi ut ante confessus sum, dicens: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae ; et reddam vota, quae feci pro salute omnium Domino, ut omne quod dedisti mihi non pereat in aeternum. Cernimus quid in sua passione Salvator pro nostra salute promiserit: non faciamus mendacem Iesum: ergo mundi simus, et ab universis peccatorum sordibus separati, ut nos Deo Patri offerat victimas quas voverat.
45 Et dixit Dominus pisci: et evomuit Ionam in aridam. LXX: Et praecepit ceto, et eiecit Ionam super siccum. Haec quae supra legimus sub persona Ionae Dominus deprecatus est in ventre ceti, de quo et Iob mystice loquitur: Maledicat ei qui maledixit diei, ille qui magnum cetum capturus est. Praecipitur ergo huic magno ceto, et abyssis et inferno, ut terris restituant Salvatorem: et qui mortuus fuerat, ut liberaret eos qui mortis vinculis tenebantur, secum plurimos educat ad vitam. Quod autem scribitur evomuit, ἐμφατικώτερον debemus accipere: quod ex imis vitalibus mortis, victrix vita processerit.



Hieronymus, in Iona, I <<<     >>> III
monumenta.ch > Hieronymus > 2